Briefwechsel Johann Philipp von Wurzelbau


Kurzinformation zum Brief Zum Original
Autor Wurzelbau, Johann Philipp (1651-1725)
Empfänger Delisle, Joseph-Nicolas (1688-1768)
Ort Nürnberg
Datum 23. Juni 1724
Signatur Bibliothèque de l'Observatoire de Paris: B1/2-117, Bl. 1r-v
Transkription Hans Gaab, Fürth

    Monsieur

Jucundissimam, Vir Praeclarissime, epistolam Tuam d. 6. Junii datam sine mora nostrati Dno Doppelmayr perlegendam communicavi integram,[1] ut exinde non tantum, quae Ipsum scire voluisti, sed et admiranda et vix imitabili industria exceptas eclipseos Solis d. 22. Maji nuperi a Vobis hic inde administratas observationes subtilissimas contueri posses protinus.[2] Quanquam autem nobis hac in parte adeo felicibus esse haud licuerit, vicissim tamen exhibeo nostram quali me unque, partim propter obstantem aedibus meis ex hac plaga collem, ipsique in aedificatum S. Aegidii templum, partim ob extraordinariam aurae, coelo alioquin satis sereno, impuritatem, quae luminarium limbos marginibus obduxit amplis, coloribusque modo casiu, modo croceo fimbriatis, mutilam, quae phasmata ego primo abtuitu, bonae novae tubo meo, helioscopio Heveliano orichalceo inferro, antehac saepius, in Eclipsibus etiam horizontalibus feliciter adhibito, quique adhuc pridie tamtatus, officio suo egregie functus erat, forsan interea (ita suspicabar) alterato tribui immerito, et indignabundus ulteriorem post initium observationem, aliquot dierum aparatum neglecto, fere deseruissem, nisi praesens Dni Joh. Leonh: Rostii solertia phases reliquas, quosque ea nobis in tabella observatoria, magis magisque in ellipses pronae, comparere poterant, ut cunque notasset. De temporibus autem oscillatorii, ex

[Bl. 1v]
trium horarum antecedentium captis atricu clinibus Solis plusculis riti correctis, satis ertum me, confido. His addo quae Rev. P. S. J. Nicasius Grammatici, Ingolstadii Mathesin profitens, cum maxima sui commendatione obsequiorumque delatione, Tibi Vir Clariss: submittere jussit, Ipsius nimirum cum Sociis habitam, quibus adjungo etiam alias in vicinia obtentas ejusdem eclipseos observationes, quas non minus gratas fore spero. Hisce Vale Vir Praeclarissime, faveque Tibi devotissimo

Monsieur

Votre tres humble et tres-
obeissant Serviteur.

a Nurenberg
ce 23 Juin. 1724

De Wurzelbau



Zusammenfassung:
Wurzelbau hat Delisles letzten Brief unmittelbar nach Erhalt Doppelmayr zu lesen gegeben. Ansonsten berichtet er über seine Beobachtungen der Sonnenfinsternis vom 22. Mai 1724. Er übersendet auch Beobachtungen von Grammaticus aus Ingolstadt.


Fussnoten

  1. Der Brief vom 6. Juni richtete sich auch an Doppelmayr.
  2. Vgl. hierzu Wurzelbaus Brief an Grammaticus vom 5. Juni 1724.