Briefwechsel Johann Philipp von Wurzelbau


Kurzinformation zum Brief Zum Original
Autor Cassini, Giovanni Domenico (1625-1712)
Empfänger Eisenschmidt, Johann Caspar (1656-1712)
Ort Paris
Datum 14. Juli 1698
Quelle Stabilimentum baseos Uranies Noricae astronomico-geographicae Norimbergae Anno 1713, S. 5f. (Auszug)
Transkription Johann Philipp von Wurzelbau, Nürnberg

Binas à te accepi literas, cum praeclara observatione D.ni Wurzelbaur, quae mihi totique Academiae Regiae, cui ipsam communicavi, fuit acceptissima. Ex

[S. 6]
horis observationis proximis, ex altitudinibus fixarum & Solis ab ipso deductis, deprehendi detrahenda fuisse ab ejus horologio in prima Mercurii observatione 2.' 26.'' in exitu verò 2.' 15.'' Tali adhibitâ correctione visus est Mercurius occiduo suo margine contigere

  H. 8. 43. 19.
Eadem phasis nobis observata est Parisiis 8.  8. 38.
Hinc ergò differentia Meridianorum emergit 0. 34. 41.
 
Excessus autem totalis Mercurii è Sole Norinb. 8. 45. 21.
                        Parisiis 8. 10. 24.
Hinc ergò differentia Meridianor. resultat 0. 34. 57.
 

Differentia Meridanorum ex hac observationum collatione resultans fermè convenit ei, quam tu Vir Clarissime, ex collatione observationum eclipsis Lunae anni 1696. collegeras.   Nos illam ex observationibus eclipsis anni 1685. medium quoddam inter varias differentias eligentes 32.' 30.'' statueramus, videndumque D.no Wurzelbaur num magis observationi Lunae quam Mercurii fidentum censeat. Mihi sanè determinatu faciliores videntur hae Mercurii observationes quam Lunae. Utinam autem tales in diversis terrarum locis haberemus observatores, brevi namque optatas Longitudines geographicas consequeremut.



Zusammenfassung:
Cassini ermittelt aus Beobachtungen des Merkurtransits von 1696 die Längendifferenz zwischen Paris und Nürnberg.